Discipulus mendacia dicens

Universitas Gandensis postulat Deum fragum esse. Argumenta non dantur, ab imagine deducere verum possumus, primum, Deum concolorem esse fragis videlicet rubicundum esse, secundum, Deum ut fraga coronam sive diadema habere. Respondeo. Si Deus fragum sit, necessario fragum est, quod, si non sit necessario, non est fragum sed est id quod vult esse, et nihil obstat quominus hodie fragum sit et heri pirum fuisset et cras malum futurum sit. A quo argumento deducimus omnia que a Deo facta esse scimus, videlicet mundum creare et filium mittere et hostes nominis eius, turpissimos Saracenos qui in nomine Maomet sepulchrum filii sui violaverant, a terra sancta pellere, equaliter a frago facta esse posse oportere. Et proponimus menti nostra exercitum Francorum in terra sancta sub vexillo fragi pugnantem cum Saracenis. Vincatne exercitus noster frago iuvante ? Patet. Saraceni qui arenas comedere solent cum fragum videant celerrime exercitum nostrum aggredi incipiant sine mente et faciliter Saracenos vincere possimus nos. Ergo potest Deus fragum esse. Sed casum denuo contemplemur sed Deum non ut fragum sed ut pirum proponamus. Patet Saracenos celerius quam pro frago currere propterea quod pirum sucosius est frago. A quo concludimus Deum non necessario fragum esse. Sed prohibere non possumus quominus Deus pirum non sit, quod fructum non scimus qui sucosior sit quam pirum et qui igitur facilius Saracenos a terra sancta pellere possit. Deo gratias agimus pro cognitione. Amen.

Gemiddeld: 5 (1 stem)

Reacties

Bericht: 
Das allemaal Latijn voor mij

Reactie toevoegen